monumenta.ch > Lucanus > sectio 93 > sectio 543 > sectio 547 > 29 > sectio 312 > sectio 78 > bavPal.lat.1685.28 > bnfNAL1615.95 > sectio 445 > sectio 458 > sectio 409 > sectio 607 > sectio 399 > sectio 485 > sectio 512 > sectio 116 > sectio 131 > sectio 505 > sectio 351 > sectio 366 > sectio 701 > sectio 280 > sectio 407 > sectio 461 > sectio 160 > csg863.48 > ubk2°Ms.poet.etroman.5.49 > bavPal.lat.1683.17 > uldLIP7.251 > 7 > sectio 90 > sectio 130 > sectio 652 > 7 > sectio 6 > 2 > sectio 226 > sectio 560 > 8
Beda, De Arte Metrica, VII De ultimis syllabis verborum et adverbiorum. <<<     >>> IX De pedibus.

Beda Venerabilis, De Arte Metrica, VIII De ultimis syllabis coniunctionum, praepositionum, et interiectionum.

1 Coniunctiones fere omnes corripiuntur; sed quae a vel i terminantur, excepto qua, ita, nisi, producuntur, ut propterea, interea, si et ni. Quae in n desinunt, si a vel i ante eam habuerint, producuntur, ut an, sin, alioquin. Caeterae [Paris., breviantur, ut tamen; quamvis producitur, exceptis . . . .] breviantur, exceptis his quae positione sunt longae, ut ast, aut.
2 Accusativae praepositiones solae, quae in a exeunt, producuntur, ut intra, et unum monosyllabum cis; ablativae vero corripiuntur omnes, ut ab, exceptis monosyllabis quae aut vocalibus constant, ut a, aut vocalibus terminantur, ut de. Communes praepositiones correptas esse liquet, [Paris., ut in, super.] ut super. Nec de loquelaribus praepositionibus reticendum, tametsi non in fine, sed in principio verborum semper ponantur, quae sunt: am, co, con, di, dis, re, se.
3 Quarum am et dis positionem quaerunt, ut amplector, disiungo, et ideo longae fiunt. Co dichrona est, ut coerceo, connecto. Con longa, ut coniicio. Di longa, ut dirigo. Se longa, ut secerno. Re autem ubique breviatur, ut remitto, excepto refert cum distat significat: ut,
Praeterea iam nec mutari pabula refert;
et uno verbo reiicio,
Reiice, ne maculis infuscet vellera pullis.
4 Omnes interiectiones, si monosyllabae fuerint, producuntur, ut heu: caeterae vero exemplo similium partium orationis aestimandae sunt; item interiectiones omnes, ut Audacius ait, cum de Graeco sermone mutuati sumus; ideo in novissimis syllabis fastigium capiunt, ut papae, atat; eodem modo et coeterae similiter, vel acutum vel circumflexum in ultimo sumunt accentum.
Beda Venerabilis HOME

bmo296.33 bmv414.52 bnf7551.119 bnf7558.57 bnf16668.12 bpt100.51 csg876.229 med6824.197

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik